Salvete sodales! Mihi in curru meo iter facienti per silvas ruraque ad hanc urbem splendidissimam, a quarto praeside patriae nostrae nominatam, haec verba Horati nostri in mentem meam venerunt:
Diffugere nives, redeunt iam gramina campis
arboribusque comae;
mutat terra vices et decrescentia ripas
flumina praetereunt;
Nunc, post intervallum sex et viginti annorum, advenimus, diversis itineribus peragratis, in hanc septentrionalem civitatem, amplexu duorum Lacuum Magnorum finitam, eo tempore cum "solvitur acris hiems." Itaque gaudeamus quod iterum invisimus hos celeberrimos lacus, silvas, agros, et pinguissima pecora, quae caseum praeclarum proferunt--immo vero, incolae huius civitatis non numquam capita caseata appellati sunt! Haec loca quoque praeclarissima sunt propter ardentem amorem illius ludi cui pedibus et folli opus est. Cum nomen Lombardi famam gloriamque attulerit ad has regiones, omnibus tamen confitendum est decus atque illustrissimum ornamentum huius totius civitatis esse istam universitatem magnificentissimam, quae humanitatis et scientiae et praesertim antiquitatis studia fovit et complexa est. Manes plurium eruditorum illas aulas concelebrant atque nos ita inspirant tanto huius loci amore ut difficile sit non cantare hunc antiquum canticum nuper Latine redditum:
I, Wisconsin, i, Wisconsin
Melis civitas!
Omnes miramur alumni
Gloriam tuam!
I, Wisconsin, i, Wisconsin,
Virtutis praeses!
O, perge, nam vires
Dabit deus.[1]
Nunc autem paulo maiora canamus. In nostra patria, Kalendae Apriles saepe Dies Stultorum appellantur. At nostrae Societati hodie est illa dies qua, more maiorum conservato, trium collegarum insignium sapientia et eloquentia et studio antiquitatis laudes atque virtutes contemplamur!
Primum ad caelum tollamus feminam mirandam, intellegentem, et cum mica salis acerrimam, quae ad hunc conventum veniendo quasi noston conficit. Nam ad gradum artium baccalaureae admissa in parvo collegio sito in extremis regionibus inter septentriones et orientem spectantibus, hanc ad universitatem illustrissimam migravit ut philosophiae doctor appellaretur. Hunc gradum adepta, se statim contulit Oxonium, non autem illum Britannicum, sed ad oppidum quod domus est illius universitatis nuncupatae ex verbo nativo quod "magnum flumen" dicere vult. In eadem Academia, per sex lustra laborans, nostra socia plurimis muneribus perfuncta est, in discipulis docendis, in collegis suis serviendo, in universitate administranda. Constat enim omnibus hanc mulierem fuisse inter paucas primas quae studia feminea coluerint; eam multa et gravia scripsisse de senectute; eam de Foedere Classico Americano optime meruisse; praesidis vicariam civitatis suae et regionis nostrae Societati servivisse atque in conventibus nostris paene omni anno fructum investigationum suorum nobiscum communicasse. Mehercule! Iure optimo ab discipulis eius habetur paene divina atque nuper etiam aliam coronam docendi cepit, a Societate Philologica Americana adiudicatam. Quid plura? Omnes certe agnoscitis quem laudibus effero. Quare, eam ad haec rostra arcessamus ut summam laudem accipiat. Plaudite, quaeso, JUDITH DE LUCE.
Deinde aliam feminam vobis propono cui plaudetis, statura parvam sed maximo corde ingenioque. Quae simul ac aetate florebat, ad illam universitatem splendidam, decus omnium Academiarum in civitate "Stellae Unicae" sitarum se contulit. Cursu artium baccalaureae summa cum laude completo, collega nostra nihil potius curavit quam ut non solum adulescentes sed omnes populos gentesque ad studia classica adduceret. Semper et ubique omnes nervos suae aetatis contendit in lingua Latina fovenda, in magistris inveniendis et hortandis, in studiis classicis venditandis existimationi hominum. Dixi "venditare"? Immo vero, nostra sodalis paene quodvis venditabit, praesertim vestimenta sententiis Latinis inscripta, ut causae nostrae serviat. Quam ob rem, alii socii eam "reginam praemiorum ianuae" iure nominant; alii "dominam telae," quoniam hoc novo modo communicationis utitur sollertissime latissimeque ut linguam Latinam venditet. Quid dicam de lauriis multis Societatis nostrae receptis? de eius amore historiae fictae? Praetermitto eius labores ingentes pro studiis classicis in civitate "Stellae Unicae," scripta docta eius de Latina docenda, atque munera plurima pro Societate nostra cui servivit praesidis vicaria civitatis suae et princeps laborantium ad linguam Latinam fovendam. Potest quisquam adesse qui nondum cognoverit de qua dico? Vehementer plaudite, quaeso, illi GINNY LINDZEY.
Postremo virum cano, qui Eois primus ab oris, baccalaurea artium accepta, domum revenit ut gradum doctoris philosophiae consequeretur in universitate nominata a dictatore Romano qui aratrum et uxorem reliquit ad rem publicam servandam. His rebus factis, ad civitatem "Stellae Polaris" migravit qui res classicas apud Hyperboreos profiteretur. Brevi stipendio merito, se contulit in finitimam civitatem meridianam quae latifundis, pabulis laetis, pecoribusque pinguissimis nota est. In eadem universitate, cuius cognomen "Turbines" est, lustra paene quinque remansit et maximam operam dedit legendis atque scribendis de Iulio Caesare et auctoribus aliis, studiis classicis constituendis, discipulis docendis. Omnes per annos, comes noster erat inter amicos collegasque notissimus propter studium suum non solum rerum classicarum sed etiam omnium ludorum, praesertim illius cui novem viris, quattuor saccis, clava atque pila opus est. Discipuli hunc magistrum tanto amore verebantur ut plurimas palmas docendi auferret. Huc accedit ut eius investigationes de Caesare et aliis famam gloriamque ei adferrent. Scripta quidem eius similia sunt illis Caesaris ipsius Commentariis, quos Cicero noster hoc modo notat: "nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta." Millennio novo incipiente, se conferens ad aliam universitatem in alia finitima civitate sitam, ille cooptatus est, cum conversus esset ad tenebricosam partem vis, ad gregem administratorum. Nunc cordi eius est curae discipulorum honores petentium. Per omnes annos et omnia itinera et omnes labores, de Societate nostra in multis mirisque modis meritus optime est, necnon ut praeses noster! Cum tacetis, clamatis: "Io triumphe!" Accedat collega noster ut hac laurea coronetur! Merito quidem a vobis peto ut plaudatis JAMES S. RUEBEL.
Kalendis Aprilibus (Die Stultorum) MMV in urbe Madison civitatis Wisconsiensis
JAMES M. MAY
St. Olaf College
[1] Latin version of On Wisconsin by James C. McKeown.
[About] [Awards
and Scholarships] [Classical
Journal] [Committees & Officers]
[Contacts
& Email Directory] [CPL]
[Links] [